Psalms 85

1oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum 2custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te 3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo 5tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te 6exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum 7in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me 8non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua 9omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus 11doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum 12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum 13quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo [ (Psalms 85:14) Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo ] [ (Psalms 85:15) tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus ] [ (Psalms 85:16) respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae ] [ (Psalms 85:17) fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me ]
Copyright information for Vulgate_HebPs